« Prev Luke 7 Next »

Chapter 7

1cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum 2centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus 3et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius 4at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes 5diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis 6Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres 7propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus 8nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit 9quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni 10et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum 11et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa 12cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa 13quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere 14et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge 15et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae 16accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam 17et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem 18et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his 19et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus 20cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus 21in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum 22et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur 23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me 24et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri 25sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt 26sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam 27hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te 28dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo 29et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis 30Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo 31cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt 32similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis 33venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet 34venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum 35et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis 36rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit 37et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti 38et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat 39videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est 40et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic 41duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta 42non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget 43respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti 44et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit 45osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos 46oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos 47propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit 48dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata 49et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit 50dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

« Prev Luke 7 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |