Contents

« Prev Luke 3 Next »

Chapter 3

1anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha 2sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto 3et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 4sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius 5omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 6et videbit omnis caro salutare Dei 7dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira 8facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 9iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur 10et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus 11respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat 12venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus 13at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis 14interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris 15existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus 16respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni 17cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili 18multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum 19Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes 20adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere 21factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum 22et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi 23et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli 24qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph 25qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae 26qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda 27qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri 28qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her 29qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi 30qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim 31qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David 32qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson 33qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae 34qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor 35qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale 36qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech 37qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan 38qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei

« Prev Luke 3 Next »
VIEWNAME is workSection