« Prev Luke 21 Next »

Chapter 21

1respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites 2vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo 3et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit 4nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit 5et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit 6haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur 7interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient 8qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos 9cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis 10tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum 11terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt 12sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum 13continget autem vobis in testimonium 14ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis 15ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri 16trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis 17et eritis odio omnibus propter nomen meum 18et capillus de capite vestro non peribit 19in patientia vestra possidebitis animas vestras 20cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius 21tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam 22quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt 23vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic 24et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum 25et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum 26arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur 27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate 28his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra 29et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores 30cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas 31ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei 32amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant 33caelum et terra transibunt verba autem mea non transient 34adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa 35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae 36vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis 37erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti 38et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum

« Prev Luke 21 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |