« Prev Luke 14 Next »

Chapter 14

1et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum 2et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum 3et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare 4at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit 5et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati 6et non poterant ad haec respondere illi 7dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos 8cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo 9et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere 10sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus 11quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur 12dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio 13sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos 14et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum 15haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei 16at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos 17et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia 18et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum 19et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum 20et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire 21et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc 22et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est 23et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea 24dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam 25ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos 26si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus 27et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus 28quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum 29ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei 30dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare 31aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se 32alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt 33sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus 34bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur 35neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat

« Prev Luke 14 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |