« Prev Leviticus 4 Next »

Chapter 4

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit 3si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino 4et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino 5hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii 6cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii 7ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi 8et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt 9duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis 10sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti 11pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo 12et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur 13quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est 14et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi 15et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini 16inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii 17tincto digito aspergens septies contra velum 18ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii 19omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare 20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus 21ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis 22si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur 23et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum 24ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est 25tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius 26adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei 27quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat 28et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam 29ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti 30tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius 31omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei 32sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam 33ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae 34sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius 35omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi

« Prev Leviticus 4 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |