Contents

« Prev Leviticus 3 Next »

Chapter 3

1quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino 2ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris 3et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est 4duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis 5adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino 6si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt 7si agnum obtulerit coram Domino 8ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum 9et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam 10cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis 11et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini 12si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino 13ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum 14tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia 15duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis 16adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit 17iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis

« Prev Leviticus 3 Next »
VIEWNAME is workSection