« Prev Leviticus 18 Next »

Chapter 18

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester 3iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis 4facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester 5custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus 6omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus 7turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius 8turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est 9turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis 10turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est 11turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis 12turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui 13turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae 14turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur 15turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius 16turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est 17turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est 18sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente 19ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius 20cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis 21de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus 22cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est 23cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est 24ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum 25et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos 26custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos 27omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam 28cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos 29omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui 30custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester

« Prev Leviticus 18 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |