« Prev Leviticus 15 Next »

Chapter 15

1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit 3et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor 4omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit 5si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 6si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 7qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 8si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 9sagma super quo sederit inmundum erit 10et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 11omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 12vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua 13si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus 14die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti 15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui 16vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum 17vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum 18mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum 19mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur 20omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum 21et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur 22qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 23omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum 24si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur 25mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo 26omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit 27quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum 28si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae 29et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii 30qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius 31docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos 32ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu 33et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea

« Prev Leviticus 15 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |