« Prev Leviticus 13 Next »

Chapter 13

1locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius 3qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur 4sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus 5et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis 6et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit 7quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum 8et inmunditiae condemnabitur 9plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem 10et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit 11lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est 12sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit 13considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit 14quando vero caro vivens in eo apparuerit 15tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est 16quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit 17considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet 18caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum 19et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem 20qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere 21quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus 22et siquidem creverit adiudicabit eum leprae 23sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit 24caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem 25considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est 26quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus 27et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum 28sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae 29vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos 30et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est 31sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus 32et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis 33radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis 34si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit 35sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute 36non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est 37porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum 38vir et mulier in cuius cute candor apparuerit 39intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum 40vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est 41et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est 42sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus 43et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio 44quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis 45habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit 46omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra 47vestis lanea sive linea quae lepram habuerit 48in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est 49si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti 50qui consideratam recludet septem diebus 51et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa 52et idcirco conburetur flammis 53quod si eam viderit non crevisse 54praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis 55et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra 56sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet 57quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi 58si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt 59ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari

« Prev Leviticus 13 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |