« Prev Lamentations 3 Next »

Chapter 3

1ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius 2ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem 3ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die 4BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea 5BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore 6BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos 7GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam 8GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam 9GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit 10DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis 11DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam 12DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam 13HE misit in renibus meis filias faretrae suae 14HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die 15HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio 16VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere 17VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum 18VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino 19ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis 20ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea 21ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo 22HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius 23HETH novae diluculo multa est fides tua 24HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum 25TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum 26TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini 27TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua 28IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se 29IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes 30IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis 31CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus 32CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum 33CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis 34LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae 35LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi 36LAMED ut perverteret hominem in iudicio suo Dominus ignoravit 37MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente 38MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona 39MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis 40NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum 41NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos 42NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es 43SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti 44SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio 45SAMECH eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum 46FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici 47FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio 48FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei 49AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies 50AIN donec respiceret et videret Dominus de caelis 51AIN oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae 52SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis 53SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me 54SADE inundaverunt aquae super caput meum dixi perii 55COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis 56COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus 57COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas 58RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae 59RES vidisti Domine iniquitatem adversum me iudica iudicium meum 60RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me 61SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me 62SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die 63SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum 64THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum 65THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum 66THAU persequeris in furore et conteres eos sub caelis Domine

« Prev Lamentations 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |