« Prev Judges 1 Next »

Chapter 1

1post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli 2dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius 3et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon 4ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum 5inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum 6fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedum 7dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est 8obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem 9et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus 10pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai 11atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum 12dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem 13cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem 14quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes 15at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius 16filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo 17abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema 18cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis 19fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant 20dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach 21Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diem 22domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis 23nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur 24viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam 25qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt 26qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem 27Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eis 28postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluit 29Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo 30Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius 31Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob 32habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eum 33Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii 34artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent 35habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius 36fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca

« Prev Judges 1 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |