« Prev Joshua 4 Next »

Chapter 4

1quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue 2elige duodecim viros singulos per singulas tribus 3et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria 4vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel singulos de tribubus singulis 5et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum Israhel 6ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides 7respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum 8fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos 9alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem diem 10sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit 11cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum 12filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses 13et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho 14in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret 15dixitque ad eum 16praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut ascendant de Iordane 17qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane 18cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant 19populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho 20duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis 21et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides 22docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum 23siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis 24sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus 25ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore

« Prev Joshua 4 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |