Chapter 24
1congregavitque Iosue omnes tribus Israhel in Sychem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros steteruntque
in conspectu Domini
2et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater
Abraham et Nahor servieruntque diis alienis
3tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius
4et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius
descenderunt in Aegyptum
5misique Mosen et Aaron et percussi Aegyptum multis signis atque portentis
6eduxique vos et patres vestros de Aegypto et venistis ad mare persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu
usque ad mare Rubrum
7clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit
illos viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore
8et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et
possedistis terram eorum atque interfecistis illos
9surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret
vobis
10et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu eius
11transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et Chananeus
et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestras
12misique ante vos crabrones et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuo
13dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non aedificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quae non
plantastis
14nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia
et in Aegypto ac servite Domino
15sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis
utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus
mea serviemus Domino
16responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis
17Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa
ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus
18et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster
19dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris
atque peccatis
20si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis praestiterit
bona
21dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus
22et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes
23nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel
24dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis eius
25percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem
26scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario
Domini
27et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis
ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro
28dimisitque populum singulos in possessionem suam
29et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum
30sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis
Gaas
31servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera
Domini quae fecerat in Israhel
32ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor
patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph