« Prev Joshua 15 Next »

Chapter 15

1igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae 2initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem 3egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa 4atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae 5ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium 6ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben 7et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel 8ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem 9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum 10et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna 11et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur 12hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis 13Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron 14delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach 15atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum 16dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem 17cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem 18quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit 19at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius 20haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas 21erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur 22et Cina et Dimona Adeda 23et Cedes et Asor Iethnan 24Zif et Thelem Baloth 25et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor 26Aman Same et Molada 27et Asergadda et Asemon Bethfeleth 28et Asersual et Bersabee et Baziothia 29Bala et Hiim Esem 30et Heltholad Exiil et Harma 31Siceleg et Medemena et Sensenna 32Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum 33in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena 34et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim 35et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca 36et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum 37Sanan et Adesa et Magdalgad 38Delean et Mesfa et Iecthel 39Lachis et Bascath et Aglon 40Thebbon et Lehemas et Chethlis 41et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum 42Labana et Aether et Asan 43Ieptha et Esna et Nesib 44Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum 45Accaron cum vicis et villulis suis 46ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius 47Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius 48et in monte Samir et Iether et Soccho 49et Edenna Cariathsenna haec est Dabir 50Anab et Isthemo et Anim 51Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum 52Arab et Roma et Esaan 53Ianum et Bethafua et Afeca 54Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum 55Maon et Chermel et Zif et Iotae 56Iezrehel et Iucadam et Zanoe 57Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum 58Alul et Bethsur et Gedor 59Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum 60Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum 61in deserto Betharaba Meddin et Schacha 62Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum 63Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem

« Prev Joshua 15 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |