« Prev Joshua 13 Next »

Chapter 13

1Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa 2omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri 3a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas 4ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei 5eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath 6omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi 7et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse 8cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam 9ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon 10et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon 11et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca 12omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit 13nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem 14tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi 15dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas 16fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba 17et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon 18Iessa et Cedmoth et Mepheeth 19Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis 20Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth 21omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae 22et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis 23factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum 24deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est 25terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba 26et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir 27in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam 28haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum 29dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem 30cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida 31et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas 32hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam 33tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi

« Prev Joshua 13 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |