« Prev Joshua 12 Next »

Chapter 12

1hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem 2Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon 3et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga 4terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos 5Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon 6Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse 7hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas 8tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus 9rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus 10rex Hierusalem unus rex Hebron unus 11rex Hierimoth unus rex Lachis unus 12rex Eglon unus rex Gazer unus 13rex Dabir unus rex Gader unus 14rex Herma unus rex Hered unus 15rex Lebna unus rex Odollam unus 16rex Maceda unus rex Bethel unus 17rex Thaffua unus rex Afer unus 18rex Afec unus rex Saron unus 19rex Madon unus rex Asor unus 20rex Someron unus rex Acsaph unus 21rex Thenach unus rex Mageddo unus 22rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus 23rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus 24rex Thersa unus omnes reges triginta et unus

« Prev Joshua 12 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |