« Prev Jonah 2 Next »

Chapter 2

1et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus 2et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis 3et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam 4et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt 5et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum 6circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum 7ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus 8cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum 9qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt 10ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino 11et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam

« Prev Jonah 2 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |