« Prev John 4 Next »

Chapter 4

1ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes 2quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius 3reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam 4oportebat autem eum transire per Samariam 5venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo 6erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta 7venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere 8discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent 9dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis 10respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam 11dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam 12numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius 13respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum 14sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 15dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire 16dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc 17respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum 18quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti 19dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu 20patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet 21dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem 22vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est 23sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum 24spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare 25dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia 26dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum 27et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea 28reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus 29venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus 30exierunt de civitate et veniebant ad eum 31interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca 32ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis 33dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare 34dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius 35nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem 36et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit 37in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit 38ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis 39ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci 40cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies 41et multo plures crediderunt propter sermonem eius 42et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi 43post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam 44ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet 45cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum 46venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum 47hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori 48dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis 49dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus 50dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat 51iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret 52interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris 53cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota 54hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam

« Prev John 4 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |