« Prev John 16 Next »

Chapter 16

1haec locutus sum vobis ut non scandalizemini 2absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo 3et haec facient quia non noverunt Patrem neque me 4sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis 5haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis 6sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum 7sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos 8et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio 9de peccato quidem quia non credunt in me 10de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me 11de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est 12adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo 13cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis 14ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis 15omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis 16modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem 17dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem 18dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur 19cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me 20amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium 21mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum 22et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis 23et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis 24usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum 25haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis 26illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis 27ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi 28exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem 29dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis 30nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi 31respondit eis Iesus modo creditis 32ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est 33haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum

« Prev John 16 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |