« Prev John 14 Next »

Chapter 14

1non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite 2in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum 3et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis 4et quo ego vado scitis et viam scitis 5dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire 6dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me 7si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum 8dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis 9dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem 10non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera 11non creditis quia ego in Patre et Pater in me est 12alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado 13et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio 14si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam 15si diligitis me mandata mea servate 16et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum 17Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit 18non relinquam vos orfanos veniam ad vos 19adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis 20in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis 21qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum 22dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo 23respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus 24qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris 25haec locutus sum vobis apud vos manens 26paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis 27pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet 28audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est 29et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis 30iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam 31sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc

« Prev John 14 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |