« Prev John 11 Next »

Chapter 11

1erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius 2Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur 3miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur 4audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam 5diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum 6ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus 7deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum 8dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc 9respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt 10si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo 11haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum 12dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit 13dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret 14tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est 15et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum 16dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo 17venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem 18erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim 19multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo 20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat 21dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus 22sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus 23dicit illi Iesus resurget frater tuus 24dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die 25dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet 26et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc 27ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti 28et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te 29illa ut audivit surgit cito et venit ad eum 30nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha 31Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi 32Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus 33Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum 34et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide 35et lacrimatus est Iesus 36dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum 37quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur 38Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei 39ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est 40dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei 41tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me 42ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti 43haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras 44et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire 45multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum 46quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus 47collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit 48si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem 49unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam 50nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat 51hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente 52et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum 53ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum 54Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis 55proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos 56quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum 57dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum

« Prev John 11 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |