« Prev Joel 3 Next »

Chapter 3

1quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda et Hierusalem 2congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israhel quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt 3et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent 4verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum 5argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra 6et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis 7ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput vestrum 8et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est 9clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos accedant ascendant omnes viri bellatores 10concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum 11erumpite et venite omnes gentes de circuitu et congregamini ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos 12consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu 13mittite falces quoniam maturavit messis venite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum 14populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies Domini in valle concisionis 15sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum 16et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel 17et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius 18et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum 19Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua 20et Iudaea in aeternum habitabitur et Hierusalem in generatione et generationem

« Prev Joel 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |