Chapter 42
1respondens autem Iob Domino dixit
2scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
3quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam
4audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi
5auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
6idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere
7postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos
tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob
8sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus
meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus
meus Iob
9abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et
suscepit Dominus faciem Iob
10Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant
Iob duplicia
11venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem
in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt
ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam
12Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum
et mille iuga boum et mille asinae
13et fuerunt ei septem filii et filiae tres
14et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii
15non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres
earum