Contents

« Prev Job 30 Next »

Chapter 30

1nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei 2quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni 3egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria 4et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum 5qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant 6in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream 7qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant 8filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes 9nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium 10abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur 11faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum 12ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis 13dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium 14quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt 15redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea 16nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis 17nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt 18in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me 19conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri 20clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me 21mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi 22elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide 23scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi 24verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis 25flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi 26expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae 27interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis 28maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi 29frater fui draconum et socius strutionum 30cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate 31versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium

« Prev Job 30 Next »
VIEWNAME is workSection