« Prev Job 3 Next »

Chapter 3

1post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo 2et locutus est 3pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo 4dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine 5obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine 6noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus 7sit nox illa solitaria nec laude digna 8maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan 9obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae 10quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis 11quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii 12quare exceptus genibus cur lactatus uberibus 13nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem 14cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines 15aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento 16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem 17ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore 18et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris 19parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo 20quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt 21qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum 22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum 23viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris 24antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus 25quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit 26nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio

« Prev Job 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |