« Prev Job 24 Next »

Chapter 24

1ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius 2alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos 3asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae 4subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae 5alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis 6agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant 7nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore 8quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides 9vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt 10nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas 11inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt 12de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur 13ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius 14mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur 15oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum 16perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem 17si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant 18levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum 19ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius 20obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum 21pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit 22detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae 23dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius 24elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur 25quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea

« Prev Job 24 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |