« Prev Job 13 Next »

Chapter 13

1ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula 2secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum 3sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio 4prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum 5atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes 6audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite 7numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos 8numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini 9aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis 10ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis 11statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos 12memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae 13tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit 14quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis 15etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam 16et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita 17audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris 18si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar 19quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor 20duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar 21manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat 22et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi 23quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi 24cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum 25contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris 26scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae 27posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti 28qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea

« Prev Job 13 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |