Contents

« Prev Jeremiah 30 Next »

Chapter 30

1hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens 2haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro 3ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam 4et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam 5quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax 6interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem 7vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur 8et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni 9sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis 10tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet 11quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius 12quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua 13non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi 14omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua 15quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec tibi 16propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam 17obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem 18haec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur civitas in excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur 19et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur 20et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum 21et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus 22et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum 23ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet 24non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea

« Prev Jeremiah 30 Next »
VIEWNAME is workSection