« Prev James 5 Next »

Chapter 5

1age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis 2divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt 3aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus 4ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit 5epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis 6addixistis occidistis iustum non resistit vobis 7patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum 8patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit 9nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit 10exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini 11ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator 12ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis 13tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat 14infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini 15et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei 16confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua 17Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex 18et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum 19fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum

« Prev James 5 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |