« Prev James 1 Next »

Chapter 1

1Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem 2omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis 3scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur 4patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes 5si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei 6postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur 7non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino 8vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis 9glorietur autem frater humilis in exaltatione sua 10dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit 11exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet 12beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se 13nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat 14unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus 15dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem 16nolite itaque errare fratres mei dilectissimi 17omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio 18voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius 19scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram 20ira enim viri iustitiam Dei non operatur 21propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras 22estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos 23quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo 24consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit 25qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit 26si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio 27religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

« Prev James 1 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |