« Prev Isaiah 64 Next »

Chapter 64

1utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent 2sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur 3cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt 4a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te 5occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur 6et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos 7non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae 8et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos 9ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos 10civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata 11domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas 12numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer

« Prev Isaiah 64 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |