« Prev Isaiah 52 Next »

Chapter 52

1consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus 2excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion 3quia haec dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini 4quia haec dicit Dominus Deus in Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum 5et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur 6propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum 7quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus 8vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion 9gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem 10paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 11recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini 12quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel 13ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde 14sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum 15iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt

« Prev Isaiah 52 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |