« Prev Isaiah 46 Next »

Chapter 46

1conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem 2contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit 3audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva 4usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo 5cui adsimilastis me et adaequastis et conparastis me et fecistis similem 6qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant 7portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos 8mementote istud et fundamini redite praevaricatores ad cor 9recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei 10adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet 11vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud 12audite me duro corde qui longe estis a iustitia 13prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam

« Prev Isaiah 46 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |