Contents

« Prev Isaiah 42 Next »

Chapter 42

1ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet 2non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius 3calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium 4non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt 5haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam 6ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium 7ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris 8ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus 9quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam 10cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum 11sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt 12ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt 13Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur 14tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul 15desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam 16et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos 17conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri 18surdi audite et caeci intuemini ad videndum 19quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini 20qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies 21et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret 22ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde 23quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura 24quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius 25et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit

« Prev Isaiah 42 Next »
VIEWNAME is workSection