« Prev Isaiah 3 Next »

Chapter 3

1ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae 2fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem 3principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici 4et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis 5et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem 6adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua 7respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi 8ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius 9agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala 10dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet 11vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei 12populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant 13stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos 14Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra 15quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum 16et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant 17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit 18in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas 19et torques et monilia et armillas et mitras 20discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures 21et anulos et gemmas in fronte pendentes 22et mutatoria et pallia et linteamina et acus 23et specula et sindones et vittas et theristra 24et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium 25pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio 26et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit

« Prev Isaiah 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |