Contents

« Prev Isaiah 26 Next »

Chapter 26

1in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale 2aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem 3vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus 4sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum 5quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem 6conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum 7semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum 8et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae 9anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis 10misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini 11Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret 12Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis 13Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui 14morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum 15indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae 16Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis 17sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine 18concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae 19vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam 20vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio 21ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos

« Prev Isaiah 26 Next »
VIEWNAME is workSection