« Prev Isaiah 21 Next »

Chapter 21

1onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili 2visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci 3propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem 4emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum 5pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum 6haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet 7et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu 8et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus 9ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram 10tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis 11onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte 12dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite 13onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim 14occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti 15a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii 16quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar 17et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est

« Prev Isaiah 21 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |