Contents

« Prev Isaiah 15 Next »

Chapter 15

1onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit 2ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur 3in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum 4clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi 5cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt 6aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit 7secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos 8quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius 9quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae

« Prev Isaiah 15 Next »
VIEWNAME is workSection