« Prev Isaiah 12 Next »

Chapter 12

1et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me 2ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem 3haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris 4et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius 5cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra 6exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

« Prev Isaiah 12 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |