Contents

« Prev Hebrews 13 Next »

Chapter 13

1caritas fraternitatis maneat 2hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis 3mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes 4honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus 5sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam 6ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo 7mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem 8Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula 9doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis 10habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt 11quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra 12propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est 13exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes 14non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus 15per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius 16beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus 17oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis 18orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari 19amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis 20Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum 21aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen 22rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis 23cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos 24salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia

« Prev Hebrews 13 Next »
VIEWNAME is workSection