Contents

« Prev Hebrews 1 Next »

Chapter 1

1multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis 2novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula 3qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis 4tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit 5cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium 6et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei 7et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis 8ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui 9dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis 10et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 11ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent 12et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient 13ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 14nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

« Prev Hebrews 1 Next »
VIEWNAME is workSection