« Prev Habakkuk 3 Next »

Chapter 3

1oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus 2Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis 3Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra 4splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius 5ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius 6stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius 7pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian 8numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio 9suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terrae 10viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit 11sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae 12in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes 13egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper 14maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito 15viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum 16audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum 17ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus 18ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo

« Prev Habakkuk 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |