« Prev Genesis 45 Next »

Chapter 45

1non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae 2elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis 3et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti 4ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto 5nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum 6biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti 7praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis 8non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti 9festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris 10et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides 11ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides 12en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos 13nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me 14cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius 15osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum 16auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius 17dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan 18et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae 19praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes 20ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt 21fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere 22singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis 23tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes 24dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via 25qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob 26et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis 27illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius 28et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar

« Prev Genesis 45 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |