« Prev Genesis 42 Next »

Chapter 42

1audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis 2audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia 3descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto 4Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali 5ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan 6et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui 7et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria 8et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis 9recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis 10qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos 11omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali 12quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis 13et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super 14hoc est ait quod locutus sum exploratores estis 15iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus 16mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis 17tradidit ergo eos custodiae tribus diebus 18die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo 19si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras 20et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat 21et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio 22e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur 23nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos 24avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos 25tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita 26at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt 27apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi 28dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus 29veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes 30locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae 31cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias 32duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan 33qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite 34fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam 35his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus 36dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt 37cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam 38at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos

« Prev Genesis 42 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |