« Prev Genesis 40 Next »

Chapter 40

1his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo 2iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus 3misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph 4at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur 5videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi 6ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes 7sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra 8qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis 9narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem 10in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere 11calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni 12respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt 13post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras 14tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere 15quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum 16videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum 17et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo 18respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt 19post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas 20exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis 21restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum 22alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur 23et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui

« Prev Genesis 40 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |