Contents

« Prev Genesis 35 Next »

Chapter 35

1interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum 2Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra 3surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei 4dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem 5cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes 6venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo 7aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum 8eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus 9apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei 10dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel 11dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur 12terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te 13et recessit ab eo 14ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum 15vocansque nomen loci Bethel 16egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel 17ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium 18egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae 19mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem 20erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem 21egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis 22cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim 23filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon 24filii Rahel Ioseph et Beniamin 25filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim 26filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae 27venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac 28et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum 29consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui

« Prev Genesis 35 Next »
VIEWNAME is workSection