« Prev Genesis 33 Next »

Chapter 33

1levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum 2et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos 3et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius 4currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit 5levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo 6et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt 7accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt 8quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo 9et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi 10dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius 11et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens 12ait gradiamur simul eroque socius itineris tui 13dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges 14praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir 15respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei 16reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir 17et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula 18transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum 19emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis 20et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel

« Prev Genesis 33 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |