« Prev Genesis 29 Next »

Chapter 29

1profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem 2et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur 3morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent 4dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran 5quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus 6sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo 7dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite 8qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges 9adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat 10quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur 11et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit 12et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo 13qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris 14respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius 15dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias 16habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel 17sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu 18quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis 19respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me 20servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine 21dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam 22qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias 23et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum 24dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam 25et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi 26respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias 27imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis 28adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem 29cui pater servam Balam dederat 30tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis 31videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente 32quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus 33rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon 34concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi 35quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

« Prev Genesis 29 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |