« Prev Ezra 2 Next »

Chapter 2

1hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam 2qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel 3filii Pharos duo milia centum septuaginta duo 4filii Sephetia trecenti septuaginta duo 5filii Area septingenti septuaginta quinque 6filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti duodecim 7filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor 8filii Zeththua nongenti quadraginta quinque 9filii Zacchai septingenti sexaginta 10filii Bani sescenti quadraginta duo 11filii Bebai sescenti viginti tres 12filii Azgad mille ducenti viginti duo 13filii Adonicam sescenti sexaginta sex 14filii Beguai duo milia quinquaginta sex 15filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor 16filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo 17filii Besai trecenti viginti tres 18filii Iora centum duodecim 19filii Asom ducenti viginti tres 20filii Gebbar nonaginta quinque 21filii Bethleem centum viginti tres 22viri Netupha quinquaginta sex 23viri Anathoth centum viginti octo 24filii Azmaveth quadraginta duo 25filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres 26filii Arama et Gaba sescenti viginti unus 27viri Machmas centum viginti duo 28viri Bethel et Gai ducenti viginti tres 29filii Nebo quinquaginta duo 30filii Megbis centum quinquaginta sex 31filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor 32filii Arim trecenti viginti 33filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque 34filii Hiericho trecenti quadraginta quinque 35filii Sennaa tria milia sescenti triginta 36sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta tres 37filii Emmer mille quinquaginta duo 38filii Phessur mille ducenti quadraginta septem 39filii Arim mille decem et septem 40Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia septuaginta quattuor 41cantores filii Asaph centum viginti octo 42filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem 43Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth 44filii Ceros filii Siaa filii Phadon 45filii Levana filii Agaba filii Accub 46filii Agab filii Selmai filii Anan 47filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia 48filii Rasin filii Nechoda filii Gazem 49filii Aza filii Phasea filii Besee 50filii Asenaa filii Munim filii Nephusim 51filii Becbuc filii Acupha filii Arur 52filii Besluth filii Maida filii Arsa 53filii Bercos filii Sisara filii Thema 54filii Nasia filii Atupha 55filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii Pharuda 56filii Iala filii Dercon filii Gedel 57filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi 58omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo 59et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent 60filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta duo 61et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum 62hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 63et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus 64omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta 65exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae 66equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque 67cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti 68et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo 69secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum 70habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis

« Prev Ezra 2 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |