« Prev Ezra 10 Next »

Chapter 10

1sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu 2et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc 3percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat 4surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac 5surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt 6et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant 7et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem 8et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis 9convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis 10et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel 11et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis 12et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat 13verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto 14constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc 15igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos 16feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem 17et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi 18et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia 19et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent 20et de filiis Emmer Anani et Zebedia 21et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias 22et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa 23et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer 24et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri 25et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea 26et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia 27et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza 28et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai 29et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth 30et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse 31et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon 32Beniamin Maloch Samarias 33de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei 34de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel 35Baneas et Badaias Cheiliau 36Vannia Marimuth et Eliasib 37Matthanias Mathanai et Iasi 38et Bani et Bennui Semei 39et Salmias et Nathan et Adaias 40Mechnedabai Sisai Sarai 41Ezrel et Selemau Semeria 42Sellum Amaria Ioseph 43de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia

« Prev Ezra 10 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |